TIBUR

TIBUR
TIBUR
civitas in Sabinis 16. ab Urbe lapide, crebris fontibus irrigua, et singulari aeris temperie commendata. Ovid. l. 4. Fastor. v. 71.
Et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi
Stabant; Argolicae quae posuêre manus.
Horat. l. 3. Carm. Od. 29. v. 6.
Ne semper udum Tibur et Aesulae
Declive contempleris arvum, et.
Telegoni iuga parricidae,
Hodie Tivoli, civitas Campaniae Romanae ini ditione Pontificis in colle, ubi cataractae Anienis, et palatum superbissimum Card. Hippolyti Estensis, 12. mill. pasl. a Frascata in Boream. Baudrand. Est autem hoc oppid. origine Graecum, a Tiburto, Catillo, et Cora Amphiarai liberis, post prodigiosum patris ad Thebas interitum, communiter conditum, et a Tiburti nomine natu maximi Tibur appellatum. Virg. l. 7. Aen. v. 670.
Tam gemini fratres Tiburtia moenia condunt,
Fratris Tiburti dictam cognomine gentem,
Catillusque acerque Corus, Argiva iuventus.
Silius, l. 8. v. 365.
——— Et Tibur, Catille, tuum.
Herculeum vocat Propert. l. 2. Eleg. 32. v. 5.
Curve te in Herculeum deportant esseda Tibur?
Credo, quod ibi templum Herculis, Strab. l. 5. Τίβουρος ἢ τὸ Η῾ρακλεῖον. Fuit illud Fatidicum, in quo per Sortes, non minus ac apud Antium et Praeneste, Oracula reddebantur, ut ex Statio liquet Silvar. l. 1. Carm. 3. ubi de Villa Tiburtina, v. 79.
Quod nî templa darent alias Tirynthia Sortes,
Et Praenestinae poterant migrare Sorores.
Et quidem structurâ ac magnificentiâ eximium, ut non obscure docent haec Iuvenalis verba, Sat. 14. v. 90.
Vincens Fortunae, atque Herculis aedem.
Porro Tibur pomis abundabat. Horat. l. 1. Carm. Od. 7. v. 13.
Et praeceps Anio, et tiburti lacus, et udae
Mobilibus pomaria rivis.
Hinc pomosum vocat Columella, l. 10.
Hîc Turni lacus, et pomosi Tiburis arva.
Idem Horat. l. 2. Satyr. 4. v. 70.
Picenis cedunt pomis iburtia poma.
Silius, l. 4. v. 214.
Quosque sub Herculeis taciturno flumine muris
Pomifera arva creant.
Vide Plinium, l. 17. c. 16. Tiburtinae Bibliothecae meminit A. Gellius, l. 9. c. 14. Meminimus et in Tiburti Bibliotheca invenire nos in eodem Claudii libro scriptum. Et l. 19. c. 5. Sed quum bibendae nivis pausa fieret nulla, promit e Bibliotheca Tiburti, quae tunc in Herculis Templo satis commode instructa libris erat, Aristotelis librum etc. Ubi eam in Herculis Templo aslervatam fuisle, docet. Videtur autem publica fuisle, forsan Hadriani, qui eô seceslu magnopere laetabatur. Vide Lipsium, de Biblioth. c. 8. Idem Gellius Tiburte rus memorat locô proxime cit. quô nomine praedium circa Tibur intelligit, ubi ditiores aeque ac prope Tusculum praedia sua habere solebant, quo aestate secederent. Unde Tusculana et Tiburtina praedia dicta, quae iuxta alterutrum locum erant sita. Seneca de Benefic. l. 4. c. 12. Nemo Tusculanum aut Tiburtinum emere paratus, salubritatis causâ et aestivi secessus, quotô annô emptus sit, disputat: Cum emerit, tuendum est. Vide Iac. Oiselium in Gellium Notis. Adde de hodierno loci statu, variaque ad notitiam antiquitatum, quas suppeditat, Sponium, Itin. part. 1. p. 48.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Tibur — Tibur, Stadt in Latium, nordöstlich von Rom, an beiden Seiten des Anio, welcher mitten in der Stadt einen prächtigen Wasserfall bildete. Nach der Sage war sie von Catillus u. Coras, Söhnen des Argivers Amphiaraos, vor dem Trojanischen Kriege geg… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Tibur — Tibur, Ort in Latium, auf einem 230 m hohen Hügel am südlichen Ufer des hier prächtige Wasserfälle bildenden Anio (s. d.), östlich von Rom, war eine der ältesten Städte des Latinischen Bundes, die 380 v. Chr. durch Camillus den Römern unterworfen …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Tibur — Tibur, alte Stadt in Latium, am Anio, mit vielen Villen (des Horaz, Hadrian etc.); jetzt Tivoli …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Tibur — Tibur, s. Tivoli …   Herders Conversations-Lexikon

  • Tibur — V. Tivoli …   Encyclopédie Universelle

  • Tibur — [tī′bər] ancient name for TIVOLI (Italian city) …   English World dictionary

  • Tibur — Tivoli (Italie) Pour les articles homonymes, voir Tivoli. Tivoli Église Santa Maria Maggiore …   Wikipédia en Français

  • Tibur — Tivoli …   Deutsch Wikipedia

  • Tibur — noun a town twenty miles to the east of Rome (Tibur is the ancient name); a summer resort during the Roman empire; noted for its waterfalls • Syn: ↑Tivoli • Instance Hypernyms: ↑town • Part Holonyms: ↑Italy, ↑Italian Republic, ↑Italia …   Useful english dictionary

  • Tibur Station Holiday — (Рим,Италия) Категория отеля: Адрес: Circonvallazione Nomentana 251, 00162 Ри …   Каталог отелей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”